Home Prior Books Index
←Prev   1 Corinthians 2 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

2:1  et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi
2:2  non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum
2:3  et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos
2:4  et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis
2:5  ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei
2:6  sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur
2:7  sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram
2:8  quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent
2:9  sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum
2:10  nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei
2:11  quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei
2:12  nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
2:13  quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes
2:14  animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur
2:15  spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
2:16  quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus